AFRICANAE Gallinae

AFRICANAE Gallinae
AFRICANAE Gallinae
apud Varronem de R. R. l. 3. c. 9. sunt grandes variae, gibberae, quas Meleagridas appellant Graeci. Hae novissimae triclinium genianum introierunt e culina, propter fastidium hominum. Veneunt propter penuriam magnô. Ubi cum Meleagridibus casdem facit; quod etc Plinio l. 10. c. 26. tantum non vilum est. Cerre magnam cum illis similitudinem habuerunt. Columella l. 8. c. 2. Africana est, quam plerique Numidicum dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride carulea. In capite scil. tuber habent, sive gibbam rutilam, unde gibberas eas esse Auctores aiunt: at in Meleagridibus Graecorum insigne corporeum, velut clavus rotundus e capite exit, quôd maribus ultra rostrum propendet, dum in venerem incitantur et feminas ambiunt. Sed et patriâ differunt, Meleagrides enim e Boeotia, Africanae, e Numidia: porro, virus ingratum, Africanarum proprium est, de quo vide Plinium. loc. cit. Interim, cum Graeci Numidicas gallinas parum videantur novisse, magis notas propioribus Romanis, si qui Graecorum veter. famâ ad se perlatas memoraverunt, μελεαγρίδας eas nominârunt, ob similitudinem praefatam. Hodie Galli Indicas vocant gallinas illas, quas Veter. Meleagridas, non quod ex India primum advectae, sed quia quidquid ex transmarinis locis affertur, Indicum vulgo solet appellari: Africanas vero Gallinas Guineae vocitant. Vide Salmas. ad Solin. p. 871. et 872. ut et infra, ubi de gallinis Nummidicis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • GALLINA — Graece ὄρνις, quae vox avem in genere significabat, apud Graecos vetustiores, Hom. et Hesiod. Platonis aevo usurpari coepit pro genere gallinaceo et per aliquot saecula tam ad gallum, quam ad gallinam, pertinuit: donec obtinuit usus, ut gallinae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AVES — varia apud Hebraeos nomina sortirae sunt. His namque a volatu Avis oph, dicitur et tsippor, quia mane surgit: Rapacis nomen proprium est ait ab involando et viruendo sumptum; ad quod alludit aquilae Graecum vocabulum αἰετός. A Deo e terris, non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORNITHONES — seu Aviaria Romanorum, memorantur Varroni de R. R l. 3. c. 3. Nunc Ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Et mox, In binas species dividi possunt: in prima parte ut sint, quae terrâ modo sunt contentae: ut sunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”